monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) > III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > bnf10439.72 r > XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > Psalmi, 68 > XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) > XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528) > sectio 3 > bnf10439.50 r > sectio 2 > ad Ephesios, 3 > sectio 90 > sectio 49 > bnf8671.60 > sectio 15 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.270 > bnf9389.367 > sectio 3 > bnf8671.62 > 8 > bnf10439.33 v > sectio 30 > bnf9389.371 > sectio 57 > sectio 8 > sectio 30 > Isaias, 6 > Actus, 13 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 28
Prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. In his enim locis in quibus nunc degimus, praeter parvos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbres divina ira suspenderit, maius sitis quam famis periculum est: quod et in diebus Eliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum Scriptura commemorat . Et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac varietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros eius pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere: ut duae et tres civitates pergant ad aliam civitatem, et tamen non satientur aquarum potibus.